[217] EPISTOLA XVII.

VIGLIUS ZUICHEMUS

HECTORI HOXVIRIO,

Praesidi Ultrajectini Concilii.

Quod Reginae Procerumque judicio ac amicorum consiliis in suscipienda Trajectensi Provincia tuam accommodaveris voluntatem, Clarissime HECTOR, id cum mihi inprimis volupe fuerit, tum tibi ac Reip. perpetuo faustum ac felix esse precor. Delectabit etiam te, ni fallor, urbis amoenitas & bellorum hominum utriusque ordinis consuetudo, in quibus HADRIANUS MARIUS, Praesidis nostri frater, ut cura consiliisque tibi conjunctus, sic ingenio ac doctrina & ipse excellens, molestiam publicorum negotiorum jucundissima studiorum communicatione allevabit. Me autem, mi HECTOR, literae tuae ac NICOLAI, ejus fratris, quibus de secretioris Concilii conditione certiorem me reddidistis, magna me hercle sollicitudine evolvere. Ut enim emolumenta omittam, quae hic mihi & certiora obveniunt, & minus forte vitiosa, praemia scilicet laborum, non munerum corruptelae, ut taceam oportunitatem aliquid elucubrandi in literis, quod nominis immortalitatem, ad quam natura omnes aspiramus, conciliet; ut reliqua hujusce functionis commoda praeteream, illud non minimum me movet, quod ego hujus superioris Germaniae publicis rebus, linguae ac videndi consuetudini jam assuefactus, si isthic transiero, Linguam Gallicam, cujus pene usum deperdidi, rediscere, & in universum pene vitae rationem retexere, omniaque ab initio, quasi rursus exordiri necesse habebo. Cujus quidem me & in hac aetate ut non possit non pigere, sic aliquo etiam modo pudere debebit. Proinde sane aegre ad propositam conditionem animum applico. Ac si mihi, quod coepi, institutum tueri liceret, confestim certe respuissem. Verum id non est passa gravissima epistola tua multis me rationibus fortissime in diversam vocans sententiam. Quas dum singulatim coepi mecum expendere, animi dubius suspensa sententia de adeunda Brabantia consilium tandem coepi, ut hujus functionis oblatae, explorata certius conditione, aut

vestrae authoritati cedam, aut ad istam nondum renunciatam provinciam liberam mihi redeundi copiam mihi retineam. Ideoque, quo res interea integra isthic esset, ad Secretarium NICOLAUM ante has per veredarium literas dedi, quibus me ad Pascha proximum, quo coram super conditione oblata constituam, adfore significavi. Hoc cum rebus meis consultissimum in praesentia visum mihi fuerit, tum tibi quoque non displiciturum arbitror. Citius vero isthic advenire commode mihi non licuit, & propter hyemem, & ubique paene grassantem pestem, quae interea forte mitigabitur. Et quia Illustrissimo Marchioni Brandenburgensi contra patruum Marchionem Georgium in maxima lite ab Principibus meis illius Curatoribus Advocatus recens designatus, vix sperabam circa ejus litis ingressum & (ut nos vocamus praeparatoria) abeundi me posse impetrare veniam, ut his proximis mensibus impedimenta amoliri conabor, quo tempore condicto certo adesse queam. Quum vero interea facile tibi ad me scribere liceat, rogo te, ne graveris me tuo consilio per literas plenius instruere, si quid facto ...... opus censeas. De DOCCUMENSIS nostri morte te audivisse arbitror; miseret me uxoris ac liberorum, vereor enim ne rem haud magnam reliquerit, cum, uti scis, & laboris fuerit fugitantior, & lautior quam pro quaestu & fortuna. Austria longa saevaque mortalitate paene exhausta est, atque incredibilia sunt, quae ex Suevia, atque aliunde de eadem grassante lue referuntur, ut memoria hominum non extet tot locis tamque graviter pestem eodem tempore in Germania desaevisse. Omnino DEUM nobis offensum esse oportet, hinc crudelissimo, victoreque hoste nos premente, inde peste, ad haec rebus omnibus domestica intestinaque dissensione misere afflictis. Mussitant & Bohemos res novas adversus Regiam Majestatem moliri: ita undique malis cingimur. Spiram hoc mense aliquot Principes, caeterorumque omnium Statuum Legati, juxta Comitiorum Ratisponsium decretum, conventuri sunt. Verum toties frustrati spem etiam deponere cogimur. Vale. Ingolstadii, III. Ianu. MDXLII.